Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.155
Not analysed yet
reducam iterum equitem Romanum, L. Flavium, si voles, quoniam priore actione,—ut patroni tui dictitant, nova quadam sapientia, ut omnes intellegunt, conscientia tua atque auctoritate meorum testium,—testem nullum interrogasti. interrogetur Flavius, si voles, quinam fuerit T. Herennius, is quem ille argentariam Lepti fecisse dicit; qui cum amplius centum civis Romanos haberet ex conventu Syracusano qui eum non solum cognoscerent sed etiam lacrimantes ac te implorantes defenderent, tamen inspectantibus omnibus Syracusis securi percussus est. hunc quoque testem meum refelli et illum Herennium Sertorianum fuisse abs te demonstrari et probari volo.