Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.156
Not analysed yet
quid de illa multitudine dicemus eorum qui capitibus involutis in piratarum captivorum numero producebantur, ut securi ferirentur? quae ista nova diligentia, quam ob causam abs te excogitata? an te L. Flavi ceterorumque de T. Herennio vociferatio commovebat? an M. Anni, gravissimi atque honestissimi viri, summa auctoritas paulo diligentiorem timidioremque fecerat? qui nuper pro testimonio non advenam nescio quem nec alienum, sed eum civem Romanum qui omnibus in illo conventu notus, qui Syracusis natus esset, abs te securi percussum esse dixit.