Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.44
Not analysed yet
navem vero cybaeam, maximam triremis instar, ,palam aedificatam sumptu publico tuo nomine, publice, sciente tota Sicilia, per magistratum senatumque Mamertinum tibi datam donatamque esse dico. haec navis onusta praeda Siciliensi, cum ipsa quoque esset ex praeda, simul cum ipse decederet, adpulsa Veliam est cum plurimis rebus, et iis quas iste Romam mittere cum ceteris furtis noluit, quod erant clarissimae maximeque eum delectabant. eam navem nuper egomet vidi Veliae multique alii viderunt, pulcherrimam atque ornatissimam, iudices: quae quidem omnibus qui eam aspexerant prospectare iam exsilium atque explorare fugam domini videbatur.