Latin · ~3 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.45
Not analysed yet
quid mihi hoc loco respondebis? nisi forte id quod, tametsi probari nullo modo potest, tamen dici quidem in iudicio de pecuniis repetundis necesse est, de tua pecunia aedificatam esse navem. aude hoc saltem dicere quod necesse est; noli metuere, Hortensi, ne quaeram qui licuerit aedificare navem senatori; antiquae sunt istae leges et mortuae, quem ad modum tu soles dicere, quae vetant. fuit ista res publica quondam, fuit ista severitas in iudiciis, ut istam rem accusator in magnis criminibus obiciendam putaret. quid enim tibi navi? qui si quo publice proficisceris, praesidi et vecturae causa sumptu publico navigia praebentur; privatim autem nec proficisci quoquam potes nec arcessere res transmarinas ex iis locis in quibus te habere nihil licet.