Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.61
Not analysed yet
cui potest esse dubium quam ob rem et omnium consuetudinem veterem primus immutaris, et tantam utilitatem per alios tractandae pecuniae neglexeris, et tantam difficultatem cum crimine, molestiam cum suspicione susceperis? deinde alii quaestus instituuntur, ex uno genere navali videte quam multi! accipere a civitatibus pecuniam ne nautas darent, pretio certo missos facere nautas, missorum omne stipendium lucrari, reliquis quod deberet non dare,—haec omnia ex civitatum testimoniis cognoscite.