Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.62
Not analysed yet
recita. testimonia civitatvm. Huncine hominem, hancine impudentiam, iudices, hanc audaciam! civitatibus pro numero militum pecuniarum summas discribere, certum pretium, sescenos nummos, nautarum missionis constituere! quos qui dederat commeatum totius aestatis abstulerat, iste, quod eius nautae nomine pro stipendio frumentoque acceperat, lucrabatur. ita quaestus duplex unius missionis fiebat. atque haec homo amentissimus in tanto praedonum impetu tantoque periculo provinciae sic palam faciebat ut et ipsi praedones scirent et tota provincia testis esset.