Latin · ~3 min
Speech 3
Cicero, In Catilinam 3.27
Not analysed yet
sed quoniam earum rerum quas ego gessi non eadem est fortuna atque condicio quae illorum qui externa bella gesserunt, quod mihi cum eis vivendum est quos vici ac subegi, illi hostis aut interfectos aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint providere. mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent ego providi, ne mihi noceant vestrum est providere. quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest. Magnum enim est in bonis praesidium quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re publica dignitas quae me semper tacita defendet, magna vis conscientiae quam qui neglegunt, cum me violare volent, se indicabunt.