Latin · ~2 min
Speech 3
Cicero, In Catilinam 3.28
Not analysed yet
est enim nobis is animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus sed etiam omnis improbos ultro semper lacessamus. quod si omnis impetus domesticorum hostium depulsus a vobis se in me unum converterit, vobis erit videndum, Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis qui se pro salute vestra obtulerint invidiae periculisque omnibus: mihi quidem ipsi quid est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore vestro neque in gloria virtutis quicquam videam altius quo mihi libeat ascendere?