Latin · ~2 min
10.16.2 to 10.16.3
Cicero, Letters to Atticus 10.16.2-3
Not analysed yet
consilium nostrum spero vacuum periculo fore. nam et dissimulavimus et, ut opinor, non acerrime adservabimur. navigatio modo sit qualem opto, cetera, quae quidem consilio provideri poterunt, cavebuntur. tu, dum adsumus, non modo quae scies audierisve sed etiam quae futura providebis scribas velim. Cato, qui Siciliam tenere nullo negotio potuit (et, si tenuisset, omnes boni ad eum se contulissent), Syracusis profectus est ante diem viii K. Mai. ,ut ad me Curio scripsit. utinam, quod aiunt, Cotta Sardiniam teneat! est enim rumor. o, si id fuerit, turpem Catonem!