Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 10, Letter 16
Cicero, Letters to Atticus 10.16.4
Not analysed yet
ego ut minuerem suspicionem profectionis aut cogitationis meae, profectus sum in Pompeianum a. d. iii Idus ut ibi essem dum quae ad navigandum opus essent pararentur. cum ad villam venissem, ventum est ad me: centuriones trium cohortium, quae Pompeiis sunt, me velle postridie convenire—haec mecum Ninnius noster,—velle eos mihi se et oppidum tradere. at ego abii postridie a villa ante lucem, ut me omnino illi ne viderent. quid enim erat in tribus cohortibus? quid si plures? quo apparatu? cogitavi eadem illa Caeliana quae legi in epistula tua quam accepi simul et in Cumanum veni eodem die, et fieri poterat ut temptaremur. omnem igitur suspicionem sustuli.