Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 10, Letter 4
Cicero, Letters to Atticus 10.4.10
Not analysed yet
quia xii nolui; nam licebat. tum ego quam vellem inquam petisse ab eo quod audio Philippum impetrasse! sed veritus sum, quia ille a me nihil impetrabat. libenter inquit tibi concessisset. verum puta te impetrasse; ego enim ad eum scribam, ut tu ipse voles, de ea re nos inter nos locutos. quid autem illius interest, quoniam in senatum non venis, ubi sis? quin nunc ipsum minime offendisses eius causam, si in Italia non fuisses. ad quae ego me recessum et solitudinem quaerere, maxime quod lictores haberem. laudavit consilium. quid ergo? inquam; nam mihi cursus in Graeciam per tuam provinciam est, quoniam ad mare superum milites sunt. quid mihi inquit optatius? hoc loco multa perliberaliter. ergo hoc quidem est profectum, ut non modo tuto verum etiam palam navigaremus.