Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 10, Letter 4
Cicero, Letters to Atticus 10.4.9
Not analysed yet
cum autem ex eo quaererem quid videret, quem exitum, quam rem publicam, plane fatebatur nullam spem reliquam. Pompei classem timebat. quae si exisset, se de Sicilia abiturum. quid isti inquam sex tui fasces? si a senatu, cur laureati? si ab ipso, cur sex? cupivi inquit ex senatus consulto surrupto; nam aliter non poterat. at ille impendio nunc magis odit senatum. a me inquit omnia proficiscentur. cur autem sex?