Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 10, Letter 4
Cicero, Letters to Atticus 10.4.12
Not analysed yet
tu Oppios Terentiae delegabis. iam enim urbis vanum periculum est. me tamen consilio iuva, pedibusne Regium an hinc statim in navem, et cetera, quoniam commoror. ego ad te habebo quod scribam simul et videro Curionem. de Tirone cura, quaeso, quod facis, ut sciam quid is agat.