Latin · ~2 min
10.5.1 to 10.5.2
Cicero, Letters to Atticus 10.5.1-2
Not analysed yet
de tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi visus sum, diligenter. de die nihil sane potest scribi certi praeter hoc, non ante lunam novam. Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius significavit se harum rerum exitum non videre. quod mihi mandas de Quinto regendo, Ἀρκαδίαν. tamen nihil praetermittam. atque utinam tu—, sed molestior non ero. epistulam ad Vestorium statim detuli, ac valde requirere solebat.