Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 10, Letter 5
Cicero, Letters to Atticus 10.5.3
Not analysed yet
Commodius tecum Vettienus est locutus quam ad me scripserat. sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. cum enim mihi Philotimus dixisset se HS L_ emere de Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum si Vettienum rogassem, rogavi ut, si quid posset, ex ea summa detraheret. promisit. ad me nuper se HS X_X_X_ emisse; ut scriberem cui vellem addici; diem pecuniae Idus Novembr. esse. rescripsi ei stomachosius cum ioco tamen familiari. nunc quoniam agit liberaliter, nihil accuso hominem scripsique ad eum me a te certiorem esse factum. tu de tuo itinere quid et quando cogites velim me certiorem facias. A. d. xv K. Maias.