Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 12, Letter 13
Cicero, Letters to Atticus 12.13.2
Not analysed yet
quod scribis de Appuleio, nihil puto opus esse tua contentione nec Balbo et Oppio; quibus quidem ille receperat mihique etiam iusserat nuntiari se molestum omnino non futurum. sed cura ut excuser morbi causa in dies singulos. Laenas hoc receperat. prende C. Septimium, L. Statilium. denique nemo negabit sc iuraturum quem rogaris. quod si erit durius, veniam et ipse perpetuum morbum iurabo. cum enim mihi carendum sit conviviis, malo id lege videri facere quam dolore. Cocceium velim appelles. quod enim dixerat non facit. ego autem volo aliquod emere latibulum et perfugium doloris mei.