Latin
12.14.1 to 12.14.2
Cicero, Letters to Atticus 12.14.1-2
Not analysed yet
de me excusando apud Appuleium dederam ad te pridie litteras. nihil esse negoti arbitror. quemcumque appellaris nemo negabit. sed Septimium vide et Laenatem et Statilium; tribus enim opus est. sed mihi Laenas totum receperat. quod scribis a Iunio te appellatum, omnino Cornificius locuples est; sed tamen scire velim quando dicar spopondisse et pro patre anne pro filio. neque eo minus, ut scribis, procuratores Cornifici et Appuleium praediatorem videbis.