Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 12, Letter 34
Cicero, Letters to Atticus 12.34.2
Not analysed yet
quibus de rebus ad me scripsisti, quoniam ipse venio, coram videbimus. tuam quidem et in agendis nostris rebus et in consiliis ineundis mihique dandis in ipsis litteris quas mittis benevolentiam, diligentiam, prudentiam mirifice diligo. tu tamen si quid cum Silio, vel illo ipso die quo ad Siccam venturus ero, certiorem me velim facias, et maxime cuius loci detractionem fieri velit. quod enim scribis extremi, vide ne is ipse locus sit cuius causa de tota re, ut scis, est a nobis cogitatum. Hirti epistulam tibi misi et recentem et benevole scriptam.