Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 12, Letter 35
Cicero, Letters to Atticus 12.35.1
Not analysed yet
ante quam a te proxime discessi, numquam mihi venit in mentem, quo plus insumptum in monimentum esset quam nescio quid quod lege conceditur, tantundem populo dandum esse. quod non magno opere moveret, nisi nescio quo modo, ἀλόγωσ fortasse, nollem illud ullo nomine nisi fani appellari. quod si volumus, vereor ne adsequi non possimus nisi mutato loco. hoc quale sit, quaeso, considera. nam etsi minus urgeor meque ipse prope modum conlegi, tamen indigeo tui consili. itaque te vehementer etiam atque etiam rogo magis quam a me vis aut pateris te rogari ut hanc cogitationem toto pectore amplectare.