Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 12, Letter 36
Cicero, Letters to Atticus 12.36.1
Not analysed yet
fanum fieri volo neque hoc mihi eripi potest. sepulcri similitudinem effugere non tam propter poenam legis studeo quam ut maxime adsequar ἀποθέωσιν. quod poteram, si in ipsa villa facerem; sed ut saepe locuti sumus, commutationes dominorum reformido. in agro ubicumque fecero, mihi videor adsequi posse ut posteritas habeat religionem. hae meae tibi ineptiae (fateor enim) ferendae sunt; nam habeo ne me quidem ipsum quicum tam audacter communicem quam tecum. sin tibi res, si locus, si institutum placet, lege, quaeso, legem mihique eam mitte. si quid in mentem veniet quo modo eam effugere possimus, utemur.