Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 5, Letter 11
Cicero, Letters to Atticus 5.11.7
Not analysed yet
tu velim Piliam meis verbis consolere. indicabo enim tibi, tu illi nihil dixeris. accepi fasciculum in quo erat epistula Piliae. abstuli, aperui, legi. valde scripta est συμπαθῶσ. Brundisio quae tibi epistulae redditae sunt sine mea, tum videlicet datas cum ego me non belle haberem. nam illam †νομαναρια† me excusationem ne acceperis. cura ut omnia sciam sed maxime ut valeas.