Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 5, Letter 12
Cicero, Letters to Atticus 5.12.1
Not analysed yet
negotium magnum est navigare atque id mense Quintili. sexto die Delum Athenis venimus. Pr. Nonas Quintilis a Piraeo ad Zostera vento molesto, qui nos ibidem Nonis tenuit. ante viii Idus ad Ceo iucunde; inde Gyarum saevo vento non adverso; hinc Syrum, inde Delum, utroque citius quam vellemus, cursum confecimus. nam nosti aphracta Rhodiorum; nihil quod minus fluctum ferre possit. itaque erat in animo nihil festinare nec me Delo movere nisi omnia ἄκρα Γυρέων pura vidissem.