Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 6, Letter 1
Cicero, Letters to Atticus 6.1.17
Not analysed yet
de statua Africani (ὢ πραγμάτων! sed me id ipsum delectavit in tuis litteris) ain tu? Scipio hic Metellus proavum suum nescit censorem non fuisse? atqui nihil habuit aliud inscriptum nisi cos ea statua quae ad Opis †per te† posita in excelso est. in illa autem quae est ad Πολυκλέουσ Herculem inscriptum est consul; quam esse eiusdem status, amictus, anulus, imago ipsa declarat. at me hercule ego, cum in turma inauratarum equestrium quas hic Metellus in Capitolio posuit animadvertissem in Serapionis subscriptione Africani imaginem, erratum fabrile putavi, nunc video Metelli.