Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 6, Letter 1
Cicero, Letters to Atticus 6.1.18
Not analysed yet
o ἀνιστορησίαν turpem! nam illud de Flavio et fastis, si secus est, commune erratum est et tu belle ἠπόρησασ et nos publicam prope opinionem secuti sumus, ut multa apud Graecos. quis enim non dixit Εὔπολιν τὸν τῆσ ἀρχαίασ ab Alcibiade navigante in Siciliam deiectum esse in mare? redarguit Eratosthenes; adfert enim quas ille post id tempus fabulas docuerit. num idcirco Duris Samius, homo in historia diligens, quod cum multis erravit, inridetur? quis Zaleucum leges Locris scripsisse non dixit? num igitur iacet Theophrastus si id a Timaeo tuo familiari reprensum est? sed nescire proavum suum censorem non fuisse turpe est, praesertim cum post eum consulem nemo Cornelius illo vivo censor fuerit.