Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 9, Letter 16
Cicero, Letters to Atticus 9.16.1
Not analysed yet
cum quod scriberem ad te nihil haberem, tamen ne quem diem intermitterem has dedi litteras. A. d. vi K. Caesarem Sinuessae mansurum nuntiabant. ab eo mihi litterae redditae sunt a. d. vii K. quibus iam opes meas, non ut superioribus litteris opem exspectat. cum eius clementiam Corfiniensem illam per litteras conlaudavissem rescripsit hoc exemplo: