Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 9, Letter 16
Cicero, Letters to Atticus 9.16.2
Not analysed yet
CAESAR IMP. CICERONI IMP. salutem DIC. recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse longius crudelitate. atque ego cum ex ipsa re magnam capio voluptatem tum meum factum probari abs te triumpho gaudio. neque illud me movet quod ii qui a me dimissi sunt discessisse dicuntur ut mihi rursus bellum inferrent. nihil enim malo quam et me mei similem esse et illos sui.