Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 20
Cicero, Letters to his Friends 10.20.1
Not analysed yet
ita erant omnia quae istim adferebantur incerta, ut quid ad te scriberem non occurreret. modo enim quae vellemus de Lepido, modo contra nuntiabantur; de te tamen fama constans nec decipi posse nec vinci; quorum alterius fortuna partem habet quandam, alterum proprium est prudentiae tuae.