Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 20
Cicero, Letters to his Friends 10.20.2
Not analysed yet
sed accepi litteras a conlega tuo datas Idibus Maiis, in quibus erat te ad se scripsisse a Lepido non recipi Antonium; quod erit certius, si tu ad nos idem scripseris. sed minus audes fortasse propter inanem laetitiam litterarum superiorum. verum, ut errare, mi Plance, potuisti (quis enim id effugerit?) ,sic decipi te non potuisse quis non videt? nunc vero etiam erroris causa sublata est; culpa enim illa his ad eundem vulgari reprehensa proverbio est. sin ut scripsisti ad conlegam, ita se res habet, omni cura liberati sumus nec tamen erimus prius quam ita esse tu nos feceris certiores.