Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 25
Cicero, Letters to his Friends 10.25.3
Not analysed yet
omnino plura me scribere, cum tuum tantum consilium iudiciumque sit, non ita necesse arbitrabar; sed tamen sententiam meam tibi ignotam esse nolebam; cuius est haec summa, ut omnia te metiri dignitate malim quam ambitione maioremque fructum ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae. haec eadem locutus sum domi meae adhibito Quinto, fratre meo et Caecina et Calvisio studiosissimis tui, cum Dardanus, libertus tuus, interesset. omnibus probari videbatur oratio mea; sed tu optime iudicabis.