Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 26
Cicero, Letters to his Friends 10.26.1
Not analysed yet
Lectis tuis litteris, quibus declarabas aut omittendos Narbonensis aut cum periculo dimicandum, illud magis timui; quod vitatum non moleste fero. quod de Planci et Bruti concordia scribis, in eo vel maximam spem pono victoriae. de Gallorum studio nos aliquando cognoscemus, ut scribis, cuius id opera maxime excitatum sit; sed iam, mihi crede, cognovimus. itaque iucundissimis tuis litteris stomachatus sum in extremo; scribis enim, si in Sextilem comitia, cito te, sin iam confecta, citius, ne diutius cum periculo fatuus sis.