Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 12
Cicero, Letters to his Friends 11.12.2
Not analysed yet
qui si ita se habet ut, quem ad modum audiebam de Graeceio, confligi cum eo sine periculo non possit, non ille mihi fugisse a Mutina videtur sed locum belli gerendi mutasse. itaque homines alii facti sunt; non nulli etiam queruntur, quod persecuti non sitis; opprimi potuisse, si celeritas adhibita esset, existimant. omnino est hoc populi maximeque nostri, in eo potissimum abuti libertate per quem eam consecutus sit; sed tamen providendum est ne quae iusta querela esse possit. res se sic habet: is bellum confecerit, qui Antonium oppresserit. hoc quam vim habeat te existimare malo quam me apertius scribere.