Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 13
Cicero, Letters to his Friends 11.13.1
Not analysed yet
iam non ago tibi gratias; cui enim re vix referre possum, huic verbis non patitur res satis fieri. attendere te volo quae in manibus sunt; qua enim prudentia es, nihil te fugiet, si meas litteras diligenter legeris. sequi confestim Antonium his de causis, Cicero, non potui: eram sine equitibus, sine iumentis; Hirtium perisse nesciebam, Aquilam perisse nesciebam; Caesari non credebam prius quam convenissem et conlocutus essem. hic dies hoc modo abiit.