Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 13
Cicero, Letters to his Friends 11.13.2
Not analysed yet
postero die mane a Pansa sum accersitus Bononiam. Cum in itinere essem, nuntiatum mihi est eum mortuum esse. recurri ad meas copiolas; sic enim vere eas appellare possum; sunt extenuatissimae et inopia omnium rerum pessime acceptae. biduo me Antonius antecessit, itinera fecit multo maiora fugiens quam ego sequens; ille enim iit passim, ego ordinatim. quacumque iit, ergastula solvit, homines abripuit, constitit nusquam prius quam ad Vada venit; quem locum volo tibi esse notum. iacet inter Appenninum et Alpis impeditissimus ad iter faciendum.