Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 20
Cicero, Letters to his Friends 11.20.1
Not analysed yet
quod pro me non facio, id pro te facere amor meus in te tuaque officia cogunt, ut timeam. saepe enim mihi cum esset dictum neque a me contemptum, novissime Labeo Segulius, homo sui simillimus, narrat mihi apud Caesarem se fuisse multumque sermonem de te habitum esse. ipsum Caesarem nihil sane de te questum, nisi dictum quod diceret te dixisse laudandum adulescentem, ornandum, tollendum; se non esse commissurum ut tolli possit. hoc ego Labeonem credo illi rettulisse aut finxisse dictum, non ab adulescente prolatum. veteranos vero pessime loqui volebat Labeo me credere et tibi ab iis instare periculum maximeque indignari, quod in decem viris neque Caesar neque ego habiti essemus atque omnia ad vestrum arbitrium essent conlata.