Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 20
Cicero, Letters to his Friends 11.20.2
Not analysed yet
haec cum audissem et iam iri itinere essem, committendum non putavi prius ut Alpis transgrederer quam quid istic ageretur scirem; nam de tuo periculo crede mihi iactatione verborum et denuntiatione periculi sperare eos te pertimefacto, adulescente impulso, posse magna consequi praemia, et totam istam cantilenam ex hoc pendere ut quam plurimum lucri faciant. neque tamen non te cautum esse volo et insidias vitantem; nihil enim tua mihi vita potest esse iucundius neque carius.