Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 12, Letter 14
Cicero, Letters to his Friends 12.14.8
Not analysed yet
filium tuum, ad Brutum cum veni, videre non potui, ideo is quod iam in hiberna cum equitibus erat profectus, sed medius fidius ea esse eum opinione et tua et ipsius et in primis mea causa gaudeo; fratris enim loco mihi est qui ex te natus teque dignus est. vale. D. iiii K. Iun. Pergae.