Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 12, Letter 15
Cicero, Letters to his Friends 12.15.1
Not analysed yet
S. v. l. v. v. b. e. v. scelere Dolabellae oppressa Asia in proximam provinciam Macedoniam praesidiaque rei p. quae M. Brutus, v. c. ,tenebat me contuli et id egi ut, per quos celerrime possent, Asia provincia vectigaliaque in vestram potestatem redigerentur. quod cum pertimuisset Dolabella vastata provincia, correptis vectigalibus, praecipue civibus Romanis omnibus crudelissime denudatis ac divenditis celeriusque Asia excessisset quam eo praesidium adduci potuisset, diutius morari aut exspectare praesidium non necesse habui et quam primum ad meum officium revertendum mihi esse existimavi, ut et reliqua vectigalia exigerem et quam deposui pecuniam conligerem, quicquid ex ea correptum esset aut quorum id culpa accidisset cognoscerem quam primum et vos de omni re facerem certiores.