Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 12, Letter 17
Cicero, Letters to his Friends 12.17.1
Not analysed yet
grata mihi vehementer est memoria nostri tua quam significasti litteris; quam ut conserves, non quo de tua constantia dubitem sed quia mos est ita rogandi, rogo. ex Syria nobis tumultuosiora quaedam nuntiata sunt, quae quia tibi sunt propiora quam nobis, tua me causa magis movent quam mea. Romae summum otium est, sed ita ut malis salubre aliquod et honestum negotium; quod spero fore. video id curae esse Caesari.