Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 12, Letter 17
Cicero, Letters to his Friends 12.17.2
Not analysed yet
me scito, dum tu absis, quasi occasionem quandam et licentiam nactum scribere audacius, et cetera quidem fortasse quae etiam tu concederes, sed proxime scripsi de optimo genere dicendi, in quo saepe suspicatus sum te. a iudicio nostro sic scilicet ut doctum hominem ab non indocto paulum dissidere. huic tu libro maxime velim ex animo, si minus, gratiae causa suffragere. dicam tuis ut eum, si velint, describant ad teque mittant; puto enim, etiam si rem minus probabis, tamen in ista solitudine, quicquid a me profectum sit, iucundum tibi fore.