Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 12, Letter 23
Cicero, Letters to his Friends 12.23.1
Not analysed yet
omnem condicionem imperi tui statumque provinciae mihi demonstravit Tratorius. O multa intolerabilia locis omnibus! sed quo tua maior dignitas, eo quae tibi acciderunt minus ferenda; neque enim, quae tu propter magnitudinem et animi et ingeni moderate fers, a te ea non ulciscenda sunt, etiam si non sunt dolenda. sed haec posterius. rerum urbanarum acta tibi mitti certo scio.