Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 12, Letter 23
Cicero, Letters to his Friends 12.23.2
Not analysed yet
quod ni ita putarem, ipse perscriberem in primisque Caesaris Octaviani conatum; de quo multitudini fictum ab Antonio crimen videtur, ut in pecuniam adulescentis impetum faceret; prudentes autem et boni viri et credunt factum et probant. quid quaeris? magna spes est in eo; nihil est quod non existimetur laudis et gloriae causa facturus. Antonius autem, noster familiaris, tanto se odio esse intellegit ut, cum interfectores suos domi comprenderit, rem proferre non audeat. A. d. vii Id. Oct. Brundisium erat profectus obviam legionibus Macedonicis quattuor, quas sibi conciliare pecunia cogitabat easque ad urbem adducere et in cervicibus nostris conlocare.