Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 12, Letter 30
Cicero, Letters to his Friends 12.30.4
Not analysed yet
de sumptu, quem te in rem militarem facere et fecisse dicis, nihil sane possum tibi opitulari, propterea quod et orbus senatus consulibus amissis et incredibiles angustiae pecuniae publicae; quae conquiritur undique, ut optime meritis militibus promissa solvantur; quod quidem fieri sine tributo posse non arbitror.