Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 13, Letter 15
Cicero, Letters to his Friends 13.15.1
Not analysed yet
Precilium tibi commendo unice, tui necessari, mei familiarissimi, viri optimi filium. quem cum adulescentem ipsum propter eius modestiam, humanitatem, animum et amorem erga me singularem mirifice diligo, tum patrem eius re doctus intellexi et didici mihi fuisse semper amicissimum. em hic ille est ,maxime qui inridere atque obiurgare me solitus est, quod me non tecum, praesertim cum abs te honorificentissime invitarer, coniungerem; ἀλλ’ ἐμὸν οὔ ποτε θυμὸν ἐνὶ στήθεσσιν ἔπειθεν. audiebam enim nostros proceres clamitantis: ἄλκιμος ἔσσ’, ἵνα τίς σε καὶ ὀψιγόνων ἐὺ εἴπῃ. ὣς φάτο, τὸν δ’ ἄχεος νεφέλη ἐκάλυψε μέλαινα.