Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 13, Letter 15
Cicero, Letters to his Friends 13.15.2
Not analysed yet
sed tamen idem me consolantur etiam; hominem perustum etiamnum gloria volunt incendere atque ita loquuntur: μὴ μὰν ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς ἀπολοίμην, ἀλλὰ μέγα ῥέξας τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι. sed me minus iam movent, ut vides. itaque ab Homeri magniloquentia confero me ad vera praecepta Εὐριπίδου: μισῶ σοφιστήν, ὅστις οὐχ αὑτῷ σοφός, quem versum senex Precilius laudat egregie et ait posse eundem et ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω videre et tamen nihilo minus αἰὲν ἀριστεύειν καὶ ὑπείροχον ἔμμεναι ἄλλων.