Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 13, Letter 17
Cicero, Letters to his Friends 13.17.1
Not analysed yet
M’. Curius, qui Patris negotiatur, multis et magnis de causis a me diligitur; nam et amicitia pervetus mihi cum eo est ut primum in forum venit instituta, et Patris cum aliquotiens antea tum proxime hoc miserrimo bello domus eius tota mihi patuit; qua si opus fuisset tam essem usus quam mea. maximum autem mihi vinculum cum eo est quasi sanctioris cuiusdam necessitudinis, quod est Attici nostri familiarissimus eumque unum praeter ceteros observat ac diligit.