Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 13, Letter 17
Cicero, Letters to his Friends 13.17.2
Not analysed yet
quem si tu iam forte cognosti, puto me hoc quod facio facere serius; ea est enim humanitate et observantia, ut eum tibi iam ipsum per se commendatum putem. quod tamen si ita est, magno opere a te quaeso ut ad eam voluntatem, si quam in illum ante bas meas litteras contulisti, quam maximus potest mea commendatione cumulus accedat;