Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 13, Letter 2
Cicero, Letters to his Friends 13.2.1
Not analysed yet
C. Avianio Evandro, qui habitat in tuo sacrario, et ipso multum utor et patrono eius M. Aemilio familiarissime. peto igitur a te in maiorem modum, quod sine tua molestia fiat, ut ei de habitatione accommodes. nam propter opera instituta multa multorum subitum est ei remigrare K. Quintilibus. impedior verecundia ne te pluribus verbis rogem; neque tamen dubito quin, si tua nihil aut non multum intersit, eo sis animo, quo ego essem si quid tu me rogares. mihi certe gratissimum feceris.