Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 7, Letter 25
Cicero, Letters to his Friends 7.25.2
Not analysed yet
mi Galle, cave putes quicquam melius quam epistulae tuae partem ab eo loco: cetera labuntur. secreto hoc audi, tecum habeto, ne Apellae quidem, liberto tuo, dixeris. praeter duo nos loquitur isto modo nemo; bene malene videro, sed, quicquid est, nostrum est. urge igitur nec transversum unguem, quod aiunt, a stilo; is enim est dicendi opifex. atque equidem aliquantum iam etiam noctis adsumo.