Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 7, Letter 26
Cicero, Letters to his Friends 7.26.1
Not analysed yet
Cum decimum iam diem graviter ex intestinis laborarem neque iis qui mea opera uti volebant me probarem non valere, quia febrim non haberem, fligi in Tusculanum, cum quidem biduum ita ieiunus fuissem ut ne aquam quidem gustarem. itaque confectus languore et fame magis tuum officium desideravi quam a te requiri putavi meum. ego autem quom omnis morbos reformido tum in quo Epicurum tuum Stoici male accipiunt, quia dicat στραγγουρικὰ καὶ δυσεντερικὰ πάθη sibi molesta esse; quorum alterum morbum edacitatis esse putant, alterum etiam turpioris intemperantiae. sane δυσεντερίαν pertimueram; sed visa est mihi vel loci mutatio vel animi etiam relaxatio vel ipsa