Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 7, Letter 27
Cicero, Letters to his Friends 7.27.1
Not analysed yet
miror cur me accuses, cum tibi id facere non liceat. quod si liceret, tamen non debebas. ego enim te in consulatu observaram, et ais fore ut te Caesar restituat. multa tu quidem dicis, sed tibi nemo credit. tribunatum plebei dicis te mea causa petisse. utinam semper esses tribunus! intercessorem non quaereres. negas me audere quod sentiam dicere: quasi tibi, cum impudenter me rogares, parum fortiter responderim.